ALLELUJAH

ALLELUJAH
ALLELUJAH
Hebr. vox. i. e. Laudate Deum. Augustin. de Divers. Serm. I. c. 1. Nostis, quia Alleluia Latine dicitur, Laudate Deum. Arnobius Iun. in Psalm. 104. Alleluia in isto Psalmo principium sumpsit, quam qui interpretantur, Gloria Deo, Creatori omnium; verum dicunt, etc. in Psalmis Davidicis frequens, et Hebraeorum hymnis; a quibus ad Christianos transiit; apud quos in bello inclamari solitum fuisse, testantus Constantinus de Vita S. Germani et Ordericus Vitalis l. 12. p. 887. apud Car. du Fresne Glossar. Vide infra. In Ecclesia Romana saepius adhibetur in Ecclesiast. Officiis, tempore Damasi Pontificis in Latinam Ecclesiam ex Hierosolymitana introductum primitus. Gregorius dein Magnus non Paschali solum tempore, sed per totum annum, illud cantari voluit, ut refert Baronius ad A. C. 384. num. 27. Imo et in funeralibus quoque cani consuevisse, docet Hieronym. Ep. ad Ocean. more hodieque a Graecis retentô; et ad horum imitationem, ab iis qui Officium Gothicum seu Mozarabicum in Hispania servant. Idem Gallicanam quoque facere Ecclesiam, ait modo dictus Baronius ad A. C. 590. At Latinus ritus canticum hoc, utpote Maestitiae minus conveniens, omittit: Sicut et iam ex Alexandri secundi iussu a Septuagesima, usque ad Sabbathum Sanctum, omitti coepit; eo quod in hoc tempore maesta Protoplasti incipiat memoria. c. hi duo. de consecr. dist. 1. Eundem Pontificem, bis repeti ad Vesperas praecedentis Sabbathi Dominicae Septuagesimae, ordinâsse, refert praefatus iterum Baronius ad A. C. 1073. Sed nec dicebatur in Circumcisionis die, vide infra in Circumcisio Domini. Quando vero omittitur, dicitur Alleluiah clausion, atque in Antiphonis habentibus Alleluiah in fine, eius locô dicitur, Inaeternum, Ioh. Beletus de divin Offic. c. 79. quod tamen in officio privato neutiquam observatur. Porro non additur, in Antiphonis B. M. Officii, quod canitur in Choro, tempore Paschali, Congregat. Rit. 28. Martii A. C. 1626. At Benedictini Monachi antiquitus tantum, Quadragesimae tempore, illud omittebant; hodie vero Ritui Romano conformantur. Ex decreto Concilii Toletani c. 10. non canebatur Kalendis Ianuar. quia tum ieiunabat Ecclesia et Litanias celebrabat, ut Gentilibus ad crapulam tum et oblectamenta versis contraria figeret vestigia. Unde nec Graecis decantatur in Baccharialium hebdomade, ex Triodii dispositione, exceptis feriâ retiâ et sextâ. In Sabbatho, quod Sanctum vocant, celebrante Pontificaliter Episcopô, Subdiaconus perctâ Epistolâ, ante manus osculum, Reverendissime Pater, inquit, annuntio vobis gaudium magnum, quod est Alleluia, ad quod Episcopus iuxta rubricam ter intonat Allcluia, vide Ceremon Episc. l. 2 c. 27. In tribus Antiphonis 3. noct. et signanter in Apostolorum nocturno tertio additur quoque Alleluia; quare idem fiat in Dominica tertia Adventus, vide ibidem, et plura hanc in rem, apud Macros Fratres in Hierolex. Car. du Fresne de vocis huius in communione Romana usu, sic breviter: In omnibus Ecclesiis Alleluia cantatur a Paschate ad Pentecosten ab antiquo: sed extra Paschale tempus Damasus instituit, ut certis temporibus caneretur. Unde et in Dominicis, quae sunt ab octava Epiphaniae, usque ad Septuagesimam, et in Dominicis, quae sunt ab octava Pentecostes, usque ad Adventum, cantatur. De eodem Regula Mag. c. 28. A. Pascha usque ad Pentecosten non licet ieiunare, quia Sabbathum Paschae claudit tristitiae ieiunia et Sabbathum Pentecostes claudit Alleluia: et Sabbathum Pemecostes claudit Alleluia et aperit ieiunia; sed Ecclesiis clauditur Alleluia, etc. In Africanis
Ecclesiis, non omni tempore, sed Dominicis diebus tantum et quinquaginta post Domini resurrectionem, Alleluiah cantari solitum fuisse, in signum laetitiae, ex resurrectione Domini ortae, tradit Isidorus. Ut de aliis nil dicam. Quare autem omnes Ecclesiae ac Nationes totius Universi, quae linguis tam variis Deum celebrant, in officiis ritibusque diversis, Hebraicam hanc vocem adeo constantet retineant, rationem reddit Beda, cum ait: Hoc ideo fit, ut per talis consonantiam devotionis, omnis admoneatur Ecclesia, quia et nunc in una fidei confessione et dilectione Christi consistere debeat, et ad illam in futuro patriam festinare, in qua nulla est diversitas linguarum, Homil. in I. Dominic. post Pentecosten. Imo in primitivis Ecclesiae temporibus non intra Ecclesiam solum, sed et extra, in saeculatium ore auditum fuisse hoc canticum, ex Sidonio l. 2. Ep. iidem ostendere conantur Macri, cum ait:
Curvorum hinc chorus belciariorum,
Responsantibus Alleluia ripis?
Sed de nautis Christianis ac fidelibus, adeoque ad Ecclesiam utique pertinentibus, ibi sermonem esse, docet versus sequens,
Ad Christum levat amnicum celeusma.
Unde nauticum hoc celeusma tum fuisse patet. De Agricolis simile quid habet Hieronym. Ep. ad Marcellam, Arator stivam tenens Alleluia decantat. De Militum clamore diximus aliquid supra, et confirmatur id a Polydoro Virgilio, l. 3. Britanni A. C. 492. nuda fide armati, a Germano Episcopo ita instructi: non aliis armis parati, sed solâ triplici prolatione cantici Alleluiah profuderant et superaverant inimicorum exercitum. Etiam ante nolarum usum hôc signô ad preces et sacra convocari consuevisse fideles, Hieronym. idem refert, Ep. 27. ad Eustoch. ubi, Post Alleluia, inquit, cantatum, quô signô vocabantur ad collectam, nulli residere licitum erat, etc. Nec omittendum, dum, quod tradit Franciscus Alvarus Itinerar. c. 41. Monsterium in Aethiopia reperiri, cui Alleluia nomen; propterea, quod in diversorio illo Eremita quidam non modicae sanctitatis ab Angelis canticum hoc decantari audiverit. Indem enim ait factum, ut Superiorem Monasterii illius, quod tunc de novo erigebatur, quod Alleluia id appellaret, rogaverit, apud Macrum utrumque loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Allelujah Haptism — Personnage de fiction apparaissant dans Gundam 00 Origine Européenne Activité(s) Gund …   Wikipédia en Français

  • Allelujah II de Berio — est une pièce symphonique pour cinq groupes d instruments du compositeur italien Luciano Berio. Une première version intitulée Allelujah I composée pour six groupes vit le jour en 1956 mais est remaniée par son auteur. Elle est créée en 1958 par… …   Wikipédia en Français

  • Allelujah Haptism — Infobox animanga character name = Allelujah Haptism series = Mobile Suit Gundam 00 caption = Allelujah (left) with alter ego, Hallelujah (right) first = Episode 1, Celestial Being last = creator = voiced by = Hiroyuki Yoshino (Japanese)cite… …   Wikipedia

  • Soma Peries — / Marie Parfacy Personnage de fiction apparaissant dans Gundam 00 Naissance 21 Mai, 2289 Origine …   Wikipédia en Français

  • List of Mobile Suit Gundam 00 episodes — Mobile Suit Gundam 00 DVD Volume 1 released in Japan. This is a list of episodes from the anime series Mobile Suit Gundam 00. The series premiered on October 6, 2007, replacing Toward the Terra on the terrestrial MBS and TBS networks, occupying… …   Wikipedia

  • List of Mobile Suit Gundam 00 characters — This is a list of fictional characters from the Japanese anime television series, Mobile Suit Gundam 00. Mobile Suit Gundam 00 is the eleventh incarnation of the Gundam media franchise. Contents 1 Protagonists 1.1 Gundam Meisters 1.2 Crew of the… …   Wikipedia

  • Soma Peries — Infobox animanga character name = Soma Peries series = Mobile Suit Gundam 00 caption = first = Episode 4, Foreign Negotiations last = creator = voiced by = Arisa Ogasawara (Japanese)cite web|url=http://www.animenewsnetwork.com/encyclopedia/anime.p… …   Wikipedia

  • Personajes de Mobile Suit Gundam 00 — Anexo:Personajes de Mobile Suit Gundam 00 Saltar a navegación, búsqueda Artículo principal: Gundam 00 Este es un listado de personajes del anime Mobile Suit Gundam 00, o Gundam 00. Contenido 1 Personajes 1.1 Celestial Being …   Wikipedia Español

  • Hard Rock Hallelujah — «Hard Rock Hallelujah» Sencillo de Lordi del álbum The Arockalypse Grabación 2006 Género(s) Hard rock Discográfica Drakkar Records …   Wikipedia Español

  • List of Mobile Suit Gundam 00 mobile weapons — Mobile Suit Gundam 00 is the eleventh incarnation of the Gundam media franchise and features several mobile units. Contents 1 First season 1.1 Concept and development 1.2 Protagonists …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”